1261 juni 19, Archief abdij Postel, charters Lommel

Archief abdij Postel, charters Lommel,  19 juni 1261

Gerard Prenthage, commandeur van het Duitse huis in Luik, keurt de verkoop door Hendrik, commandeur van Gemert, van goederen onder Lommel en Hilvarenbeek aan het klooster Postel goed.

Tekst overgenomen uit Camps, Oorkondenboek van Noord-Brabant tot 1312 deel I oorkonde nr 282

Universis présentes litteras inspecturis frater G(erardus) a dicttis de Prenthage commandator in Leodio ceterique fratres domus Theut(onice) commorantes ibidem salutem in vero salutari.
Noverint universi quod, cum frater Henricus commandator domus nostre in Gemerthe terram quandam arabilem, domum et curiam cum pratis quibusdam, iacentia in parochia de Lummele et de Beke, que dudum domus nostra predicta in Gemere in parte quadam a duce Brabantie et parte quadam ab advocato de Molle tenuit et possedit, comuni consilio nostro dominis de Postele Premonstratensis ordinis vendiderit ex toto, pro ut in villis predictis sunt iacentia, nos vero eandem venditionem et bonorum predictorum alienationem et omnem quam predictus frater H(enricus) domus predicte de Gemerte cum predictis dominis de Postele inierit compositionem de bonis predictis vel ordinationem concedimus et approbando ratificamus.
Et ut etiam dominis de Postele predictis in bonis predictis per annum et diem secundum terre consuetudinem conservemus indempnes, promittimus eisdem.
In cuius rei testimonium presentem litteram predictis dominis conferimus sigillo domus nostre in Leodio ac sigillo domus nostre in Gemerte roboratam.
Datum in octavis pentecosten, anno Domini MCC sexagesimo primo.